[273] EPISTOLA LXXIII.

Reverendo & eximio

D.M.N. HENRICO CUYKIO,

Lovaniensi Decano dignissimo.

Lovanium.

Admodum Reverende & eximie Domine M. N.

Officium Recollectionis non est amplius apud me, sed apud Ill. D. Card. GESUALDUM. Dabo tamen operam, ut illud recipiam, & mittam vobis, vel per Clementem Subbindium, si ad me venerit, (ubi enim habitet nescio) vel certe per Patres nostros, qui brevi, Congregatione generali absoluta, in Belgium redibunt.
Reverendo D. CAESARI BARONIO exponam, quae cupitis, cum occasio se obtulerit. Nunc enim vix spatium respirandi habeo, cum quotidie per multas horas in conventu nostro generali sedere me oporteat, & redeuntem ad Collegium hoc nostrum obruant me domesticae occupationes. Sunt enim in hoc collegio supra viginti Professores, & circiter duo millia auditores, ex nostris autem religiosis circiter ducenti.
Bulla Pii V. de censibus personalibus nunquam revocata fuit, & hic servatur ab omnibus. Existimant quidem nonnulli, non esse prohibitos ejusmodi census ex natura sua, quod etiam ego (ni fallor) Lovanii docui: tamen ob periculum, vel praesumptionem usurae recte prohibitos a Pontifice nostri censent, & constitutionem omnino esse servandam, nisi forte alicubi ignoretur, vel recepta non fuerit, & Pontifice sciente & connivente contractus hujusmodi celebrentur. Opto Dominationem vestram in DOMINO bene valere, in sanctis precibus suis memorem esse. Romae die II. Decemb. MDXCI.

Dom. U. Servus in Xo.

ROBERTUS BELLARMINUS.